Charter Document - 05020258
Charter Number: | 05020258 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus presens scriptum inspecturis quod ego Ysabel relicta domini Radulfi de Crevequor militis volui et concessi quod monachi Vallium Sarnaii habeant et teneant in perpetuum censum illum quem eis vendidit Arnulfus de Beveron super mansuram quam Radulfus Lupus tenebat de me apud Gamelleium videlicet tresdecim solidos et octo denarios parisienses singulis annis eisdem monachis in festo Omnium Sanctorum persolvendos Et sciendum quod si forte Matildis relicta dicti Radulphi Lupi vel heredes ipsorum dictam masuram aliquo modo dimiserint predicti monachi eandem masuram tenebuntur mittere in manum laicam infra annum postquam eos submonuero vel heredes mei ut salva sit michi et heredibus meis justicia nostra et redditus qui ex eadem masura nobis debentur si vero dicti monachi dictum censum ad prenotatum terminum habere non potuerint ego vel heredes mei ad eorum conquestionem tenemur eis justiciam exhibere In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigilli mei impressione munivi Actum anno Domini MCC vicesimo quinto mense augusto