Charter Document - 05020257

Charter Document - 05020257


Charter Number: 05020257
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

G[alterius] divina permissione ecclesie Carnotensis minister humilis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Petrus de Vicinis miles in nostra presencia constitutus voluit et concessit quod monachi Vallium Sarnaii haberent et in perpetuum possiderent dimidium modium bladi quem dedit prefatis monachis Willelmus de Vicinis pater predicti Petri in decima sua de Manlia Preterea pro quadam domo quam dictus Willelmus de Vicinis dederat prefatis monachis apud Manliam dedit eisdem monachis memoratus Petrus de Vicinis duos sextarios bladi in dicta decima percipiendos annis singulis Voluit etiam quod de predictis octo sextariis bladi sex essent de hibernagio et duo de avena Hec omnia supradictus Petrus et fratres ejus Willelmus miles et Simon clericus et soror eorum Cecilia relicta defuncti Hugonis de Bordis voluerunt laudaverunt et concesserunt in manu nostra fide prestita corporali In cujus rei memoriam et munimen ad petitionem utriusque partis presentes litteras scribi fecimus et sigilli nostri impressione muniri Actum anno gratie MCC vicesimo quinto mense augusto