Charter Document - 05020255

Charter Document - 05020255


Charter Number: 05020255
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis H[ugo] Dei gratia ecclesie beati Martini Majoris Monasterii minister humilis et ejusdem loci conventus salutem in Domino Noveritis quod contentio que vertebatur inter nos ex una parte et abbatem et conventum Sarnaii ex altera super reparatione cujusdam granchie decimarie apud Sanctum Nomnum site tandem de prudentium virorum consilio sopita est in hunc modum videlicet quod ad reparationem ejusdem granchie prior Sancti Martini de Medunta de cetero nichil ponet et monachi Vallium Sarnaii eam in bono statu de cetero tenebunt et in tempore messis erunt due claves in granchia sepedicta de quibus prior Sancti Martini de Medunta habebit unam et monachi Sarnaii habebunt alteram Quod si dictus prior trahat decimam cum proprio sumptu dicti monachi servienti et equo ipsius infra clausuram suam de hospitio providere tenebuntur et si decima trahatur firmario non tenebuntur ei de hospitio providere Persolvent etiam annuatim priori memorato unum sextarium bladi et unam minam avene vel ordei pro quadam terra infra clausuram ipsorum granchie sita In cujus rei memoriam et munimen presentes litteras fecimus annotari et sigillorum nostrorum appensione roborari Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo quinto mense junio