Charter Document - 05020254
Charter Number: | 05020254 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
B[artholomeus] permissione divina Parisiensis ecclesie minister indignus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod Andreas de Chevanvile in nostra constitutus presentia fide corporali prestita voluit et concessit quod monachi Vallium Serneii pacifice teneant et possideant in perpetuum vineas de Lucenciaco quas ab ipso tenent ut dicitur apud Montem Lethericum ita quod per ipsum vel heredes suos de cetero ad eas distrahendas compelli non possint salvis ipsi Andree ac suis heredibus ex eisdem vineis debitis sibi reditibus annuatim Balduinus vero de Vallegrinosa miles de cujus feodo predicte movent vinee ut dicitur hoc ipsum coram nobis fide prestita voluit et concessit In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto mense aprili