Charter Document - 05020252
Charter Number: | 05020252 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
B[artholomeus] permissione divina Parisiensis ecclesie minister indignus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod cum dilecti filii monachi Vallium Serneii decimam trium arpentorum vinearum quas tenent heredes Herberti Lecointe apud Castras ac dimidium modium bladi in decima Montis Caprosi ex dono Hamonis de Valle Latronis nec non et decimam terre cujusdam in parrochia de Salicibus ex dono Willelmi Paste acquisissent sicut nobis significarunt nos eorumdem monachorum postulationibus annuentes acquisitionem predictorum sicut juste facta est concedimus et approbamus quantum in nobis est presentes litteras in hujus rei testimonium sigilli nostri facientes impressione muniri Actum anno Domini MCC vicesimo quinto mense aprili