Charter Document - 05020248
Charter Number: | 05020248 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] abbati Cisterciensi et universis coabbatibus ejus et fratribus sub eodem ordine Deo servientibus salutem et apostolicam benedictionem Contingit interdum quod non nulli propriis incumbentes affectibus dum sanctionum sensum legitimum ad sua vota non habent accomodum superinducunt adulterum intellectum in temporali compendio eternum dispendium non timentes sane quia sicut audivimus quidam nimis suo inherentes ingenio nimiumque voluntarii concilii generalis interpretes de novalibus post idem concilium acquisitis a vobis intendunt decimas extorquere ne super hiis vos contingat indebita molestatione vexari nos interpretationem illorum intellectui constitutionis predicti concilii super Cisterciensibus decimis edite asserimus peregrinam In ipsa quidem expresse cavetur ut de alienis terris et amodo acquirendis si eas propriis manibus aut sumptibus colueritis decimas persolvatis ecclesiis quibus ratione prediorum antea solvebantur unde si ad propepositum aciem discretionis extenderent advertentes nichilominus de quibus novalibus apostolica sedes intelligat indulgentiam super talibus piis locis concessam non sic circa novalia nove interpretationis ludibrio ingenia fatigarent Inhibemus igitur auctoritate presentium ut nullus a vobis de novalibus a tempore concilii excultis vel in posterum propriis manibus aut sumptibus excolendis decimas exigere vel extorquere presumat Nulli ergo omnino hominum liceat [] Datum Laterani IIII nonas julii pontificatus nostri anno octavo