Charter Document - 05020235

Charter Document - 05020235


Charter Number: 05020235
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1223
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Galterius divina permissione Carnotensis ecclesie minister humilis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Odo Ausent et Eramburgis uxor ejus in nostra presentia constituti recognoverunt se invadiasse abbati et conventui de Vallibus Sarnaii totam decimam suam quam habent apud Gohervillam in parrochia de Pruneto pro viginti libris parisiensibus de martio in martium redimendam et fidutiaverunt in manu nostra quod bona fide istam gageriam dictis monachis garantizabunt Nos vero istam invadiationem concedimus et approbamus In cujus rei testimonium presentes litteras fieri et sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXX secundo mense martio