Charter Document - 05020234

Charter Document - 05020234


Charter Number: 05020234
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1223
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Galterius divina permissione Carnotensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Elysabeth relicta Gaconis militis de Bercheriis et filii ipsius videlicet Gacho Robertus et Bartholomeus in nostra presentia constituti recognoverunt se vendidisse abbati et conventui Vallium Sarnaii quandam terram sitam apud Bercherias les Maingot in loco qui dicitur Curva Spina pro sexaginta et quindecim libris turonensibus quam summam dicti abbas et conventus persolverunt memoratis Elysabeth et filiis ejus plene et integre sicut coram nobis eadem Elysabeth et filii ejus predicti recognoverunt Et sciendum quod sepedicta Elysabeth et filii ejus firmiter promiserunt fide corporali prestita in manu nostra quod neque per se neque per alios de cetero venient contra istam venditionem sed bona fide contra omnes ipsam garantizabunt In cujus rei testimonium et cautelam presentes litteras fieri et sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC vicesimo secundo mense februario