Charter Document - 05020233
Charter Number: | 05020233 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Magister Hugo curie Parisiensis officialis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Archambaldus de Banneolo in nostra presencia constitutus dedit et concessit abbacie de Vallibus Sarnaii in perpetuam elemosinam dimidium arpentum vinee situm apud Bordel quod dictus Archambaudus emit ab Ernuis et Albereda quod sepe dictus Archambaldus libere et quiete in perpetuum quitavit abbacie supradicte Richardus vero Cordele frater predicti Archambaldi supradictam elemosinam quitavit abbacie memorate fide corporaliter prestita quod super arpento predicte vinee dimidio de quo superius mencionem fecimus nichil de cetero reclamabit Et ut hoc ratum in perpetuum et stabile perseveret ad instanciam predictorum Archambaldi et Richardi presentem paginam sigilli curie nostre munimine duximus roborandam Actum Parisius anno verbi incarnati millesimo CCXXII mense februario