Charter Document - 05020232

Charter Document - 05020232


Charter Number: 05020232
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1223
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Nos Johannes de Herluat et Haimericus de Boceniaco milites et ego Aaliz filia domini Guidonis de Villerat notum facimus presentibus et futuris quod Elizabeth relicta domini Gaconis de Bercheriis et filii ejus videlicet Gacho et Robertus et Bartholomeus de assensu et voluntate Petri de Mineriis primogeniti dicte Elisabeth vendiderunt abbati et conventui Vallium Sarnaii presentibus et futuris quatuor [cam]pos terre apud Bercherias les Meingot in loco qui dicitur Curva Spina pro sexaginta quindecim libris turonensis monete Quia vero terra illa de nostro dominio et feodo erat nos supradicti Johannes et Haimericus milites et Aaliz filia dicti Guidonis de Villerat venditionem predictam volumus laudamus concedimus [ita quod pre]dicti abbas et conventus presentes et futuri dictam [] omnia faciant ab omni [honere] servi[tio] [] census vel consuetudinis [] retentu aut contradictione nostrum vel posterorum nostrorum sicut melius dici et intelligi poterit ad utilitatem domus Vallium Sarnaii bona fide Quod ut stabile perseveret et firmum nos supradicti Johannes et Haimericus pro nobis et pro predicta Aaliz que sigillum non habet [pre]sentes litteras [] [feci]mus et sigillorum nostrorum impressione muniri Actum Carnoti in domo episcopi anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo secundo sextodecimo kalendas februarii