Charter Document - 05020229
Charter Number: | 05020229 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis sancte matris Ecclesie filiis Thomas decanus Stampensis eternam in Domino salutem Notum sit universitati fidelium quod Adam filius defuncti Hervei de Belvaco constitutus in nostra presentia confessus est se quoddam arpentum vinee situm in territorio de Belborc pro viginti et una libris parisiensium monachis Vallium Sarnaii vendidisse Hanc autem venditionem Petronilla uxor ejus benigne concessit Et quia ad ipsam jure dotis vinea pertinebat etiam fide corporali interposita confirmavit Ob cujus rei testimonium et munimen presentem paginam ad utriusque partis eternam memoriam sigilli nostri caractere roboramus Actum anno gracie millesimo ducentesimo vicesimo primo