Charter Document - 05020228

Charter Document - 05020228


Charter Number: 05020228
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Galterus divina permissione Carnotensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Radulphus Haguenuns miles in nostra presencia constitutus recognovit quod super decima illa quam ipse obligaverat monachis Vallium Sarnaii talis conventio facta est inter ipsos quod decimam illam cum campi parte sua faciet trahi miles in granchia quam propriis sumptibus manutenebit et propter hoc omnia stramina et forragia militis erunt omnia vero grana tam bladi quam avene et leguminum et omnes palee tocius decime et campipartis in communi equaliter inter ipsos dividentur et omnes servientes et trituratores qui decimam illam et campi partem colligent et triturabunt fidelitatem facient tam monachis quam militi supradicto Et eamdem decimam de marcio in marcium totaliter redimere poterit ad suam voluntatem et si forte gageria ista monachis non placeret ipsi possent militem compellere ad decimam redimendam et tunc licebit ei medietatem redimere infra marcium ita tamen si super hoc uno mense ante festum Omnium Sanctorum fuerit requisitus quod si infra mensem a festo Omnium Sanctorum monitus non fuerit usque ad sequens Pascha proximum poterit redimere decimam illam si vero tunc medietatem redemerit sequenti dono tenebitur redimere aliam medietatem alioquin ex tunc tota decima pro residuo pecunie tenebitur obligata quoadusque totam decimam redimat dictus [miles] In cujus rei testimonium ad petitionem utriusque partis presentes litteras fieri et sigilli nostri munimine [fecimus] roborari Actum anno Domini MCCXXI mense decembri