Charter Document - 05020225

Charter Document - 05020225


Charter Number: 05020225
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Stephanus Li Blans notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego reddidi monachis Vallium Sarnaii et omnino quitavi usumfructuarium quem habebam ab eis in decima de Heubecort que fuit Godefridi Le Blanc patris mei et eodem patre meo resignante per donationem venerabilis Roberti Rothomagensis archiepiscopi ad petitionem predicti patris mei ad monachos devenerat supradictos Insuper reddidi eisdem monachis et omnino quitavi usufructuarium quem de quodam arpenno vinee in territorio de Chapet site singulis annis percipiebam quem arpennum supradictus Godefridus pater meus in puram eisdem contulit elemosinam Si autem contingat quod Agnes uxor mea in prenotatis tam decima quam vinea jure dotalicii quicquam percipiat quicquid ipsa perceperit heres meus sepe dictis monachis totum tenebitur restaurare In cujus rei memoriam et munimen sigilli mei munimine presentes litteras roboravi Actum anno gratie MCCXX mense decembri