Charter Document - 05020224

Charter Document - 05020224


Charter Number: 05020224
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint tam presentes quam futuri quod ego Helisendis filia domini Hugonis de Pissiaco de voluntate et assensu Lodovici mariti mei dedi et concessi in perpetuam elemosinam monachis de Vallibus Sarnaii totam pressuram vinearum quas tenebant de me apud Bavencort salvo annuo censu XVIII denariorum Hanc autem elemosinam in perpetuum possidendam predictus Hugo pater ipsius Helisendis quoniam ad feodum suum pertinebat laudavit et concessit et sigilli sui appensione roboravit Actum anno gratie MCCXX mense septembri