Charter Document - 05020221

Charter Document - 05020221


Charter Number: 05020221
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

G[alterius] Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari Notum sit omnibus quod Aeles quondam uxor Willelmi Cornoalle defuncti de Sancto Leodegario et Johannes filius ejus resignaverunt in manu nostra totam decimam de terra sua quam habebant apud Sauvage Nos autem ad peticionem ipsorum prescriptam decimam dedimus et concessimus monachis Vallium Sarnaii in perpetuum possidendam Quod ut ratum et immobile perpetuo perseveret sigilli nostri munimine roboravimus presens scriptum Actum anno gratie MCCXX mense julio