Charter Document - 05020220

Charter Document - 05020220


Charter Number: 05020220
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

G[alterius] divina permissione Carnotensis episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem Noverint universi quod Germundus Floher in nostra presentia constitutus recognovit se vendidisse viris religiosis monachis Vallium Sarnaii ex assensu et voluntate uxoris sue Marie et filii sui Droconis nec non et filiarum suarum Emeline et Matildis decimam totius terre sue apud Bercherias La Meingot in feodo dictorum monachorum site pro decem et septem libris carnotensibus Quam decimam predictus Germundus in manu nostra resignavit et nos ad supplicationem ipsius Germundi de eadem decima investivimus monachos supradictos Supradicti vero Maria uxor ipsius Germundi et Droco filius ejus nec non et filie sue Emelina et Matildis hanc venditionem laudaverunt et fide corporali prestita promiserunt quod nunquam per se reclamabunt nec aliquid facient per quod predicti monachi turbari debent vel vexari Insuper hanc venditionem concessit et laudavit Radulfus presbiter sancti Petri de Bercheriis in cujus parrochia est decima sepedicta Quod ut ratum et inconcussum in perpetuum perseveret ad petitionem utriusque partis pactum istud confirmavimus et sigilli nostri munimine presens scriptum roboravimus Actum anno gratie millesimo ducentesimo nono decimo mense martio