Charter Document - 05020219

Charter Document - 05020219


Charter Number: 05020219
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

N[icholaus] cantor magister G[uillelmus] Cornutus et Gregorius canonici Parisienses omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum fieri volumus quod cum presbiter de Boolon coram nobis a domino papa judicibus delegatis petiisset ab abbate et conventu de Vallibus Sarneii decimas quas tenuit Alexander miles de Longa Quercu tamdem mediantibus bonis viris de consensu parcium compositum est in hunc modum coram nobis videlicet quod prefatus presbiter in granchia monachorum que sita est apud Longam Quercum annuatim accipiet et successores ejus unum sextarium hybernagii et unum sextarium de eadem decima avene et decimas novalium que fiunt apud Longam Quercum et fient de cetero et decimam vinee que sita est inter villam et viam que ducit ad Boolon Residuum vero decime prefatus presbiter monachis quietavit in perpetuum Actum anno gratie MCCXIX mense jullio