Charter Document - 05020210

Charter Document - 05020210


Charter Number: 05020210
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1218
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Andreas Polins miles Notum facio universis presentes litteras inspecturis quod Willelmus miles filius Frederici de Monlegnon militis assensu et voluntate uxoris sue Marie dedit in puram et perpetuam elemosinam ecclesie beate Marie de Vallibus medietatem omnium que habebat apud Tornenfuie tam in terris quam in hospitibus Hanc autem elemosinam laudavit et concessit Egidius de Athies in presentia mea ad cujus feodum dicta elemosina pertinebat et idem Egidius de me dictum feodum tenebat Hanc vero laudationem ab Egidio factam laudavi et concessi Quod ut ratum permaneat presentes emisi litteras sigilli mei munimine roboratas Actum anno gratie millesimo ducentesimo septimo decimo mense aprili