Charter Document - 05020208
Charter Number: | 05020208 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Ferricus de Molignun miles notum facio universis presentibus et futuris quod ego de voluntate A[] uxoris mee dedi monachis Vallium Sarnaii in perpetuam elemosinam totam terram arabilem quam habeo apud Ulnetum excepto uno arpenno quem dedi cuidam filiole mee in terra propinquiore nemori Insuper dedi eis octo hospites apud Roisse reddentes annuatim de duobus arpennis vinearum cum domibus suis quadraginta solidos censuales cum serviciis corvagiis foragiis et rebus aliis que inde debent provenire Quod si predicti monachi voluerint transferre molendinum suum de Ulneto apud Roisse ego de assensu predicte uxoris mee dedi et concessi eis aquam et aqueductum quantum ad me pertinet Hec omnia supradicta dedi et concessi sepe dictis monachis libere et quiete et absque ulla exactione in perpetuum possidenda Quod ut ratum et inviolabile perseveret presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCCXVII