Charter Document - 05020207
Charter Number: | 05020207 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Willelmus Pointels miles Notum facio universis presentes litteras inspecturis quod abbas et conventus Vallium Sarnaii dederunt michi totam terram suam de Polienpont jure hereditario in perpetuum possidendam tali pacto quod ego annuatim in crastino sancti Dyonisii reddam eis de meliori hibernagio quod in eadem terra crescet unum modium ad mensuram de Conde vel undecim sextarios ad mensuram Montisfortis si maluerint Si autem terra illa aliquando fortassis inculta remanserit tantumdem in granchia mea de bona siligine reddam eis Quod si infra predictum diem prefatus bladus non reddetur singulis diebus quibus reddi differetur duodecim denarios dabo eis pro pena donec reddatur Ipsi vero dictum bladum propria vectura sua deducent Si autem pro eadem terra in causam ab aliquo me trahi contigerit pro mea liberatione non tenebuntur sumptus aliquos sustinere set tantum perhibendo testimonium garantire Quod ut ratum et inmobile perseveret sigilli mei roboravi munimine presens scriptum Actum anno gratie millesimo ducentesimo XVII