Charter Document - 05020201
Charter Number: | 05020201 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Cecilia uxor Roberti Malevicini soror vero Guidonis domini Cabrosie notum facio universis quod predictus R[obertus] maritus meus et ego concedente predicto G[uidone] fratre meo in perpetuam elemosinam delegavimus decem libras Quia vero illi quadraginta solidi quos predicti monachi Vallium predicto conventui Sacre Celle annuatim persolvebant eidem conventui alibi assignati sunt igitur volo ut de eisdem quadraginta solidis habeat in perpetuum viginti solidos conventus monialium de Porreio sepe dicti vero monachi Vallium alios viginti solidos cum prenotatis quatuor libris habebunt et sic centum sibi solidos retinebunt ita ut quinquaginta solidi administrentur eis ad pitancias in Quadragesima et alii quinquaginta in tempore messionis Quod ut ratum permaneat presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCCXVI