Charter Document - 05020200

Charter Document - 05020200


Charter Number: 05020200
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

P[etrus] Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod constitutus in nostra presencia Symon de Sarneio miles pignori obligavit pro decem libris parisiensibus monachis Vallium Sarneii unum modium bladi medietatem videlicet hibernagii et medietatem avene in decima sua de Sarneio de marcio in marcium ab ipso Symone vel ejus herede redimendum Hanc autem invadiationem concessit pariter et laudavit Hugo de Joiaco de cujus feodo decima ipsa movet Maria quoque uxor prefati Symonis hoc concessit et laudavit [] presbitero de Sarneio sicut idem presbiter confessus est coram nobis Nos vero predictum pignus ad petitionem et voluntatem ipsius Symonis dictis monachis habendum concessimus et tenendum donec predictum debitum ex integro fuerit persolutum Actum anno Domini MCC sexto decimo mense decembri