Charter Document - 05020196
Charter Number: | 05020196 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentem paginam inspecturis J[ohannes] abbas sancti Victoris Parisiensis et R[adulfus] abbas beate Marie Albe Curie salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod Symon decanus Sancti Clodoaldi in presencia nostra constitutus legavit in perpetuam elemosinam ob remedium anime sue et animarum benefactorum suorum conventui beate Marie de Vallibus Sarnaii omnes terras quas habebat apud Sanctum Nonnum que sunt de dominio sancte Genovefe Parisiensis et de dominio domini Rogeri militis de Villa Draveii Quod ut ratum et inconcussum permaneat sigillorum nostrorum auctoritate ad predicti Symonis decani petitionem fecimus communiri Actum anno gratie MCCXV