Charter Document - 05020195
Charter Number: | 05020195 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Petrus Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari Notum sit omnibus quod constituti in nostra presentia Raginaldus des Trous et Heremborgis mater ejus concesserunt in elemosinam monachis Vallium marneriam in terra sua que sita est in extremitate nemoris sui juxta viam que ducit ad Molerias sicut ibidem posite mette demonstrant ad ameliorandas terras monachorum ita quod monachi ibi sument marnam terram et quicquid sibi necessarium ibidem invenerint et hoc quod diu opus habuerint et ipsis placuerit sive continue sive interpolate nullo impediente vel inde aliquid aufferente Insuper predicti R[aginaldus] et H[eremburgis] monachis facient habere viam per terras feodi sui ita tamen quod si occasione vie monachis alicui damaum intulerint ipsi pro damno satisfacient ad legitimum arbitrium vicinorum Habuerunt autem predicti R[aginaldus] et H[eremburgis] de charitate monachorum sex libras parisienses et predictam concessionem fide corporaliter prestita se garantizare promiserunt Quod ut ratum et inviolabile maneat sigilli nostri impressione munivimus presens scriptum Actum anno gratie millesimo ducentesimo quindecimo