Charter Document - 05020190
Charter Number: | 05020190 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
R[aginaldus] Dei gratia Carnotensis episcopus universis presens scriptum inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod Gaufridus Teirreir et Legardis ejus uxor et Robertus eorumdem filius in nostra presentia constituti totam decimam quam apud Telesvillam possidebant in manu nostra resignaverunt Nos vero ad eorum petitionem predictam decimam monachis de Vallibus Sarnaii dedimus in perpetuum possidendam dicti vero monachi ingratitudinis vitium incurrere nolentes duodecim libras carnotenses prenominatis G[aufrido] et L[egardi] et eorum filiis caritative contulerunt Quod ut ratum habeatur sigilli nostri munimine presentem cartam fecimus roborari Actum anno gratie millesimo ducentesimo quinto decimo mense maio