Charter Document - 05020188

Charter Document - 05020188


Charter Number: 05020188
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1214
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Adam de Bellomonte concessi monachis Vallium pro remedio anime mee et antecessorum meorum duodecim arpennos terre que fuit defuncti Acii de Montibus et est in feodo meo libere et quiete im perpetuum possidendos uxore mea Helisabeth concedente Insuper concessi eisdem monachis facere essias suas in villa mea sicut solebant et quitavi eis calumpniam quam eisdem faciebam de stillicidio domus ipsorum de Ateiis Quod ut ratum permaneat presentem paginam sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCCXIIII