Charter Document - 05020187
Charter Number: | 05020187 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Reginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam Noverint universi quod Rogerus cognomine Cambellanus et Odelina uxor ejus in presencia nostra constituti resignaverunt in manu nostra totam decimam quam habebant in parrochia Orfini Nos vero ad peticionem ipsorum eamdem decimam dedimus monachis Vallium Sarnaii in elemosinam perpetuo possidendam Hanc autem donationem laudaverunt et concesserunt domina Matildis de Marliaco et filii ejus Bucardus et Matheus milites ad quorum feodum eadem decima pertinebat Quod ut ratum jugiter perseveret sigilli nostri munimine roboravimus presens scriptum Actum anno gratie MCCXIIII