Charter Document - 05020178
Charter Number: | 05020178 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Symon de Pissiaco miles notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego concessi Raginaldo de Viceors clerico canonico Parisiensi unam granchiam Parisius cum tota porprisia juxta palacium Termarum in nostra censiva sitam liberam et quietam ab omni exactione in perpetuum possidendam pro quinque solidis parisiensibus censualibus in festo sancti Remigii annuatim reddendis ita quod ipse de eadem suam posset facere voluntatem Idem vero Raginaldus prefatam granchiam cum tota porprisia monachis Vallium Sarneii in perpetuam contulit elemosinam Hanc autem elemosinationem ego Symon et Agnes uxor mea laudavimus et concessimus predictis monachis libertate superius nominata inviolabiliter custodita in perpetuum possidendam tali conditione quod ipsi annuatim in festo sancti Remigii censum redderent prenotatum Quod ut ratum et immobile in perpetuum perseveret sigilli mei munimine roboravi presens scriptum Actum anno gratie MCCXII