Charter Document - 05020177
Charter Number: | 05020177 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Appropriation |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Symon comes Leycestrie dominus Montis Fortis Dei providentia Byterrensis et Karcassonensis vicecomes omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino Universitati vestre notum facimus quod cum abbas Vallium et Gwillelmus Ponteaus miles compromisissent in nobis super controversia que vertebatur inter domum Vallium et dictum Gwillelmum pro terra de Polianpont nos per dictum nostrum secundum quod bona fide potuimus investigare misimus domum Vallium in possessionem dicte terre Ita tamen quod si prefatus miles in ipsa terra aliquid postea reclamaret secundum quod justicia dictaret audiretur Datum apud Bytteras anno Domini MCCXII mense decembri