Charter Document - 05020172

Charter Document - 05020172


Charter Number: 05020172
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1211
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Raginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus universis sancte matris Ecclesie filiis tam futuris quam presentibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Marchivus de Bercheriis in presentia nostra constitutus quicquid habebat in decima de Voise quam ex parte Ysavie uxoris sue possidebat resignavit in manus nostras ad opus monachorum Vallium Sarnaii volentibus hoc et fide corporaliter prestita concedentibus predicta Marchivi uxore et duabus ejusdem uxoris sororibus quarum trium hec sunt nomina Ysavia Adelina Jaquelina concedentibus etiam hoc Petro de Junviler patre illarum et tam ipsius liberis quam ipsarum Insuper etiam approbavit hoc et concessit Arnulphus de Escrignoles ad cujus feodum predicta decima pertinebat Nos autem resignationi huic applaudentes diligenter et benigne predictis fratribus memoratam decimam concessimus in perpetuum libere et quiete possidendam exceptis minutis decimis Quod ut ratum permaneat sigilli nostri munimine roboravimus Actum anno gratie MCCX mense januario