Charter Document - 05020169
Charter Number: | 05020169 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Raginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus universis presentem paginam inspecturis notum esse volumus quod Petrus de Vicinis miles Matilde uxore sua concedente pro remedio anime patris sui et antecessorum suorum dedit in perpetuum Deo et abbatie de Vallibus hospitem unum in burgo defuncti Mainerii apud Sparnonem nomine Germundum Raguenel et hostisiam ejusdem liberam et immunem ab omni feodo dominio exactione et tallia Idem vero Petrus hostisiam illam in manu nostra resignavit nos autem abbatiam Vallium investivimus Hostisia namque illa tres solidos censuales in festo sancti Remigii eisdem monachis annuatim persolvet Quod ut ratum permaneat presens scriptum sigilli nostri munimine confirmavimus Actum anno gratie millesimo ducentesimo decimo mense aprilis