Charter Document - 05020167
Charter Number: | 05020167 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Reginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus universis presentem paginam inspecturis in salutis auctore salutem Noverint qui hec legerint vel audierint quod cum inter abbatem et conventum Vallium Sarnai ex una parte et Gualterium presbiterum de Valle Sancti Germani ex altera super quadam decima et rebus aliis coram venerabilibus viris L[uca] episcopo et R[adulpho] decano Ebroicensibus a sede apostolica judicibus delegatis querela verteretur et tandem in presentia dictorum judicum composuissent sicut in litteris eorumdem judicum continetur prefatus presbiter a pace resilire temptavit Set tandem ad cor reversus in presentia virorum venerabilium R[adulphi] Savigniacensis et R[oberti] Fulcardi Montis abbatum et multorum aliorum juravit quod nullam de cetero molestiam inferret abbatie Vallium Sarnaii occasione predicte decime et aliarum rerum super quibus inter eos contentio vertebatur Preterea juravit se jamdicte abbatie pacem per omnia servaturum et fidelitatem et de hoc fidejussores dedit abbatem Clarifontis et G[] de Longo Villari F[] de Sonchamp et H[] de Pruneto presbiteros Hoc autem totum in presentia nostra et aliorum multorum predictus G[ualterius] presbiter recognovit et juramento suo se servaturum spopondit Quod ut intemeratum perseveret in posterum presentem paginam fecimus annotari et sigilli nostri impressione communiri Actum anno incarnationis dominice MCC nono