Charter Document - 05020164

Charter Document - 05020164


Charter Number: 05020164
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Petrus Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod Henricus canonicus Sancti Marcelli Parisiensis in nostra presencia constitutus dedit et concessit monachis de Vallibus Sarnei domum suam sitam in vico Scriptorum juxta domum que fuit Girodi defuncti que ipsorum monachorum est in perpetuum possidendam Monachi vero de Vallibus Sarnei concesserunt predicto Henrico domum predictam et etiam domum illam que fuit defuncti Girodi prefate domui contigua quamdiu vixerit pacifice possidendas ita quidem quod post obitum prefati Henrici utraque domus ad abbatiam predictam sine difficultate aliqua libere revertetur In cujus rei memoriam has litteras fieri fecimus et sigilli nostri impressione muniri Actum anno gratie MCC nono mense decembri