Charter Document - 05020162
Charter Number: | 05020162 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus salutem in Domino Attendens dilectus filius noster Godefridus Li Blans miles quod quandam decimam apud Heubecort in anime sue periculum jure hereditario tenuisset eam in manu nostra ad opus abbatie Vallium Sarnaii liberaliter et karitatis intuitu resignavit assensu Aales uxoris sue et Godefridi et Stephani filiorum eorumdem concedens eam predicte abbatie in perpetuam elemosinam possidendam Nos si quidem resignationem illam et concessionem pariter sicut benefacte sunt ratam et gratam habentes eandem decimam jam dicte abbatie fratribus donavimus libere et quiete in perpetuum possidendam et eam eisdem scripto presenti et sigilli nostri patrocinio confirmavimus Actum anno Verbi incarnati MCCIX IIII nonas junii apud Rothomagum