Charter Document - 05020161

Charter Document - 05020161


Charter Number: 05020161
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1208 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reverendo in regum domino Philippo Dei gratia regi Francorum et omnibus ejus ballivis A[velina] domina Caprosie salutem in Salutari Discretioni vestre notum facio quod cum maritus meus bone memorie Guido dominus Kaprosie monachis Vallium in perpetuam elemosinam C arpenta sub testamento delegasset in nemore quod commune erat tunc ipsi et domino A[marrico] patruo suo ego et dictus A[marricus] communi assensu predicta C arpenta in loco in testamento designato fecimus mensurari ipso A[marrico] cum famulis meis presente et mensurante C alia arpenta ad opus suum juxta predicta ipso tunc in nullo reclamante ut famuli mei testantur Nunc autem non sine admiratione audio quod contra id quod fecerat tumultum faciat vel moveat questionem precor igitur et obsecro quatenus sollicitudo vestra vigilet pro defuncto ne ejus voluntas ultima in aliquo per aliquem infirmetur Valete