Charter Document - 05020160
Charter Number: | 05020160 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint universi qui presens scriptum viderint quod ego Willelmus prior Longi Pontis et ejusdem loci conventus terram de Buxeria quam domus de Orceaco habebat apud grangiam monachorum Sarnaii que Mons Falconis dicitur commutavimus cum eisdem monachis Sarnaii pro duobus frustis terre illius quam domina Rancia de Palaisol ipsis in elemosinam contulit apud Vivers pro eadem quantitate terre videlicet utriusque commutationis ita tamen quod Sarnaienses nobis dimidium arpennum superaddunt pro decima quam monachi de Orceaco in terra utriusque commutationis habebant Debet autem pars utraque terram quam commutat invicem sibi guarantire Quod si forte nos Sarnaiensibus terram de Buxeria non potuerimus guarantire ipsi terram suam in pace recipient Si vero Sarnaienses terram sue commutationis nobis guarantire non potuerint de reliqua terra Rancie equipollenter commutabunt Quod ut robur obtineat perpetuum convenit inter utramque partem ut interposito cyrographo litteras sigillatas super hac pactione mutuo daremus et acciperemus Actum anno gracie MCCVIII Ex parte Sarnaiensium horum subscripta sunt nomina Bertranni tunc prioris Petri supprioris Symonis cellerarii Amarrici Moreher Roberti de Doldinco Bartholomei de Caprosia ex parte Longipontensium Ancherii supprioris Ascelini Mathei prioris Orceaci Odonis Poot Guidonis de Maciaco Symonis Paste