Charter Document - 05020159
Charter Number: | 05020159 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Willermus dominus Firmitatis universis presentem paginam inspecturis notum esse volo quod voluntate et precibus uxoris mee Constancie dedi in perpetuam elemosinam pro salute animarum nostrarum domui de Vallibus Sarnaii XX solidos post obitum meum vel post obitum predicte uxoris mee Con[stancie] annuatim reddendos in granchia de Villeperor die sancti Remigii de blado granchie Hanc autem elemosinam recipient monachi domus predicte post obitum illius qui prius obierit Igitur ne per generationem successivam vel per manus procuratoris granchie aliqua fraus vel dilatio inde proveniat ego sigilli mei impressione firmiter roboravi Anno gratie MCCVIII