Charter Document - 05020158

Charter Document - 05020158


Charter Number: 05020158
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1208
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Willermus dominus Firmitatis universis presentem paginam inspecturis notum esse volo quod assensu et voluntate uxoris mee Constancie dedi in perpetuam elemosinam domui de Vallibus Sarnaii pro remedio animarum nostrarum terram illam quam habebam aput Sanctum Nunnum quam fratres domus predicte antea colebant liberam et ab omni exactione quietam Hanc autem elemosinam benigne concesserunt Symon gener meus et Aaliz filia mea uxor predicti Symonis Igitur ne in posterum aliqua perturbatio vel dilatio domui predicte inde proveniat ego sigilli mei impressione roboravi Anno gratie MCCVIII