Charter Document - 05020157
Charter Number: | 05020157 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Gaufridus dominus Leugarum notum facio universis quod assensu et voluntate Margarite uxoris mee et filiorum meorum Gosleni et Johannis et filie mee Agnetis pro remedio animarum nostrarum et antecessorum nostrorum dedi in perpetuam elemosinam abbatie Vallium Sarneii illam decimam totam quam habebam in ibernagio et marceschia apud Bercherias Maingoti cum tractu exceptis tribus modiis ibernagii quos michi afferri facient apud Leugas de eadem decima sine deterioratione monachi predicte abbatie reddendos per manum meam vel heredum meorum dominorum Leugarum presbiteris sancti Mauricii Carnotensis annuatim pro servicio in capella Leugarum faciendo et excepto dimidio modio ibernagii Elemosine de Leugis annuatim reddendo XX quoque solidis conventui de Josaphat similiter annuatim persolvendis ad pitanciam in anniversario filii mei Philippi exceptis nichilominus LX solidis carnotensibus qui michi vel uxori mee de prefata decima si voluero per quinque annos sunt reddendi Preter hoc etiam excipitur unus modius ibernagii Nicholao clerico meo de jam dicta decima quamdiu vixerit vel habere eum voluerit per monachorum manus solvendus et ad dictam abbatiam post ejusdem Nicholai obitum vel ante si ipse voluerit libere rediturus Quicquid vero superfuerit de sepedicta decima in perpetuum usum et dominium prefate abbatie transibit Quod ut firmum in posterum perseveret presenti testimonio sigilli mei appositione munito rei prescripte tenorem volai roborari Actum anno Domini MCCVIII