Charter Document - 05020151
Charter Number: | 05020151 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi quod ego Guido dominus Caprosie et Amarricus patruus meus ad pacificandam contentionem illam que erat inter nos et monachos Vallium de quodam alneto assensu et voluntate uxorum nostrarum Aveline et Aales concessimus eisdem monachis ad libitum suum exaltare dilatare et prolongare in antiquo suo situ calciatam illam que solet duo stagna eorumdem dividere et operta area quam stagni plenitudo potuerit occupare infra annum impletionis fiet meta in superiori capite stagni Quod autem supra metam fuerit nostrum est quod vero inferius monachorum Quod ut ratum in posterum perseveret presentem cartam sigillorum nostrorum appositione munivimus Actum anno gratie MCCVIII