Charter Document - 05020150

Charter Document - 05020150


Charter Number: 05020150
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1208
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Guido dominus Cabrosie notum facio universis presentem paginam inspecturis quod concedente Avelina uxore mea commutavi Roberto Malvoisin et Sedilie sue uxori et mee sorori quicquid habebam apud Barram excepta decima et meam domum de Sarnaio cum proprisia et unum hospitem apud Sarnaium et viginti et octo libras parisiensis monete in prepositura Cabrosie quatuordecim libras in octabis Pasche et quatuordecim in octabis festi sancti Johannis Baptiste annuatim reddendas de quibus monachi Vallium Sarnaii percipient decem libras annuatim in eisdem terminis distribuendas in elemosinis sicut predicti Robertus et Sedilia ordinarunt Et notandum quod quociens novus superveniet prepositus sicut facere debet Robertum Malvoisin vel Sediliam vel heredes eorum securos de decem et octo libris ita faciet monacos securos de decem libris solvendis ad terminos prenominatos Pro illa autem commutatione Robertus et Sedilia jam dicti quitaverunt mihi et meis heredibus et guirpiverunt quadraginta libras parisiensis monete quas donaveram Sedilie mee sorori in maritagio in pedagio de Francorvilla Et ut hec commutatio sit rata et inconcussa in perpetuum munimine sigilli mei decrevi corroborari Actum anno gratie MCC octavo mense novembris