Charter Document - 05020147
Charter Number: | 05020147 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego J de Perrucheo et G de Mepincie ballivi domini regis tunc temporis notum facimus omnibus presentem paginam inspecturis quod vendidimus pro XV libris ex precepto domini regis monachis de Valle Sarneii quandam domum apud Corbolium que fuit antiquitus Judeorum Quod ut ratum permaneat sigillorum nostrorum munimine roboramus Actum anno gratie MCC octavo mense septembris apud Corbolium