Charter Document - 05020145

Charter Document - 05020145


Charter Number: 05020145
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Simon comes Leecestrie et dominus Montis Fortis Noverint universi quod Hugo Brethecol de Abluies vendidit monachis de Vallibus de voluntate et assensu Sedilie uxoris sue et filiorum suorum Guillelmi et Houdeez et Hermengardis filie sue et Stephani clerici fratris sui et Guineburgis sororis sue et Gibelini filii dicte Guineburgis et Johannis fratris ipsius terram suam quam habebat ad fossam Germundi continentem circiter XXXV arpenta terre pro L libris parisiensibus Hanc autem vendicionem concesserunt Stephanus de Groceio de cujus feodo terra erat supradicta et uxor ejus et Arnulphus de Glaervilla cum uxore sua de quo predictus Stephanus feodum tenebat pro concessione vero sua accepit uterque Stephanus scilicet et Arnulphus C solidos parisienses a predicto Hugone et sic venditionem illam contra omnes garantire concesserunt Notum esse volo eciam quod Guido dominus Alneoli commutavit cum monachis predictis tria frustra terre in uno tenenti continentia vel eo circa XXIIII arpenta terre sita subtus cheminum Sancti Arnulphi tenentia chemino tendenti de Bouenvilla nemori sive bosco Percarum abutancia vie sive chemino tendenti deAbluies apud Sanctum Arnulphum pro mansura una et octo frustris terre que prefati monachi habebant apud Longam Ulmum Ego autem Simon comes predictus venditionem et commutacionem predictas de me moventes causa et ratione terre mee de Bertaudi Curia laudo approbo et eciam confirmo Volens et concedens quod predicti monachi omnia supradicta prout superius sunt declarata et eciam omnia alia quecumque acquisierunt in omni predicta terra mea de Bertaudi Curia et in confinio ejusdem sive in omnibus aliis locis feodis et retro feodis meis ubicumque existentibus teneant in manu mortua cum omni jure dominio et omni justicia nichil omnino juris justicie seu dominii michi nec heredibus meis retinens in premissis Quod ut in posterum robur obtineat perpetuum litteris traditum impressione sigilli mei confirmavi Actum anno gratie MCCVII