Charter Document - 05020144

Charter Document - 05020144


Charter Number: 05020144
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido dominus Alneoli universis paginam presentem inspecturis notum esse volo quod ego commutavi cum monachis Vallium Sarnaii tria frusta terre que sita erant inter terras eorundem monachorum juxta viam Carnotensem pro mansura una et octo frustis terre que ipsi habebant apud Longam Ulmum conditione tali quod si quis ex hominibus illis qui priusquam commutatio ista facta fuisset coluerant terram prescriptam quam in commutationem a me predicti monachi acceperunt eisdem monachis aliquam calumpniam sive querelam inde moverit ego facerem illum tacere et monachos de calumpnia et querela illa in pace remanere Hanc commutationem concessit et voluit Thescelina mater mea et fratres mei Johannes Gaufridus Theobaldus et Willelmus uxor quoque mea Isabel nomine filieque mee Adelaidis Aaliza et Margarita Commutationem hanc etiam concesserunt in domo de Proveirleu homines qui terram illam coluerant prius videlicet Radulphus de Malassis et familia ejus Andreas major de Longa Ulmo et Guiburgis uxor ejus Caraunus et uxor ejus Fillons et filii ejus Arnulphus Gualterius et Renoldus Landricus et Berta uxor ejus Hersendis et Simon filius ejus et Burge filia ejus Radulphus filius Godefridi Gualterius Giroudi Radulphus Renaud et Eremburgis uxor ejus Quod ut in posterum robur obtineat perpetuum litteris traditum cirographo interposito impressione sigilli mei confirmavi Actum anno gratie MCCVII