Charter Document - 05020143
Charter Number: | 05020143 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Simon dominus Nialphe universis paginam presentem inspecturis notum esse volo quod Willermus dominus de Baalle pro remedio anime sue contulit abbatie Vallium Sarnaii in perpetuam elemosinam X solidos in censu de Baalle annuatim reddendos in crastino sancti Remigii Hanc autem elemosinam benigne concesserunt Gualterius filius predicti W[illelmi] et Adelina uxor ejusdem Gualterii Igitur ne per generationem successivam aliqua perturbatio vel dilatio fiat abbatiepredicte vel inde proveniat ego ad cujus feodum census ille pertinet dictam elemosinam concessi et sigilli mei impressione roboravi Actum anno gratie MCCVII