Charter Document - 05020141
Charter Number: | 05020141 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Simon dominus Nialphe universis paginam presentem inspecturis notum esse volo quod Paganus de Croceio duos arpennos prati qui sunt in Pratella vendidit monachis Sernaii in perpetuum possidendos concedente Roberto fratre predicti Pagani et Ascelina sorore ipsorum Hanc venditionem concessit Simon des Meisnilz de quo predictus Paganus ipsum pratum tenebat ita quod monachi prefato Simoni duos denarios censuales inde annuatim solvent in crastino Omnium Sanctorum Hanc etiam venditionem ego approbavi et volui et sigillo meo confirmavi