Charter Document - 05020125
Charter Number: | 05020125 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Odo Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Notum facimus quod cum essemus apud abbatiam Vallium Sarnaii constitutus ibidem in presencia nostra Ferricus de Molignon miles dedit et concessit pro remedio anime sue in perpetuam elemosinam fratribus et ecclesie Vallium quatuordecim arpennos terre sitos in dominio ipsius F[errici] quod est inter grangiam de Bolognel et Molignon perpetuo possidendos Accepimus autem ex testimonio prefati Ferrici et Johannis prioris et fratris Rogeri de Ivri monachi Vallium quod uxor ejusdem F[errici] et [Willelmus] filius ejus elemosinam ipsam concesserant In hujus itaque rei testimonium de voluntate predicti Ferrici presentem cartam fieri fecimus et sigilli nostri impressione muniri Actum anno incarnati Verbi MCC tercio pontificatus nostri anno septimo