Charter Document - 05020123
Charter Number: | 05020123 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
R[eginaldus] Dei gratia Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus tam presentibus quam futuris ad quos littere presentes pervenerint salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos donationem decime grangie et prati consistentium apud Balliacum factam ab Emelina quondam uxore Gazonis de Malbuison abbati et fratribus de Sarnaio sicut in litteris pie recordationis Petri antecessoris nostri continetur ratam et gratam habemus et ut in perpetuum firma permaneat eam auctoritate presentium et sigilli nostri munimine confirmamus Actum anno gratie MCCIII mense maio