Charter Document - 05020122

Charter Document - 05020122


Charter Number: 05020122
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Simon dominus Montis Fortis notum facio universis quod G[uido] abbas Vallium et conventus ipsius tradiderunt Alburgi filie Hosmundi pellificis de Sparnone domum suam quam habent in eadem villa tantum ad habitandum et dum vixerit tantum Contra Alburgis pro inhabitatione predicte domus redditura est singulis annis X solidos parisienses in festo sancti Remigii prefatis monachis Post mortem jamdicte Alburgis sepedicta domus libera revertetur ad monachos sine reclamatione cujuscumque heredis femine prenominate Quia igitur memorata Alburgis totum hujus rei tenorem me presente concessit ut res eadem firma in posterum perseveret litteris sigilli mei impressione signatis eum stabilire curavi