Charter Document - 05020121
Charter Number: | 05020121 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Odo Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in Domino salutem Notum facimus quod cum Simon de Pissiaco miles abbati et fratribus Vallium Sarnaii calumpniam movisset super omnibus que ex dono Galterii Pissiacensis canonici patrui patris predicti Simonis habent apud Chapetum et apud Sanctum Nunnum et super vineis de Maroil et clauso de Meden et clauso de Muinels et domo quadam sita apud Pissiacum que omnia predictus Galterus monachis Sarnaii contulerat et preterea super quadam domo sita Parisius juxta Sanctum Bonitum vinea quoque de Peilecoc que Simon pater predicti Simonis jam dictis monachis dederat super terra etiam des Escloz de excambio de Loanz et terra Regine apud Athias quas Matildis mater predicti Simonis assensu ipsius memoratis monachis dederat in elemosinam partibus tandem in nostra presentia constitutis in venerabiles viros H[ugonem] decanum Parisiensis ecclesie R[eginaldum] decanum Sancti Marcelli et Odonem de Sancto Mederico fuit hinc inde super his compromissum compromissione predicta ex parte abbatis et monachorum in verbo veritatis et ex parte sepe dicti Simonis fidei interpositione firmata quod quicquid post inquisitam veritatem a testibus ex utraque parte productis de predictis querelis arbitri memorati judicio vel compositionevel simplici dicto statuerent firmiter a partibus servaretur Predicti vero arbitri examinatis testibus et inquisita diligentius veritate pronunciaverunt eundem Simonem in possessionibus supradictis nichil juris habere prescriptos abbatem et monachos et eorum ecclesiam ab ipsius inpetitione penitus absolventes et prescriptas possessiones quiete et libere possidendas adjudicaverunt eisdem Postmodum autem idem Simon in nostra presentia arbitrium ipsum benigne recipiens illud se servaturum sub date fidei religione promisit Nos igitur presens scriptum ad petitionem supradicti Simonis fieri fecimus et sigilli nostri impressione muniri Actum anno Verbi incarnati MCC secundo pontificatus nostri anno quinto